monumenta.ch > Plinius > sectio 125

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 125
{XLIII} quibusdam tamen morbis auxiliari dicunt medici permixtam aliis, item alopeciis suggillatisque ac liventibus, ceu vero remedia desint, ut scelera non tractent. sed ista praetexunt noxio instrumento, tantumque inpudentiae est, ut venenum artis esse persuadeant. thapsia in Africa vehementissima. quidam caulem incidunt per messes et in ipsa excavant radice, quo sucus confluat, arefactumque tollunt.